Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
de quibus cupio scire quid sentias.
Egone quaeris, inquit,1 quid sentiam? quos bonos
viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius
a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a
philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam,
quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil
nisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae,
omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem
ullam virtutis expertem2 aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque
firmare,3 quo meliores simus, sed ipsam depravare naturam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse,
quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam
vitam virtute effici. quod si ita sit, cur4 opera philosophiae sit danda nescio. si enim sapiens aliquis miser
esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque
virtutem non magno aestimandam putem.
4.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.